Finnugor – Inferus Sequebatur Eum Lyrics

Dicentium voce magna
Dignus est agnus
Qui occisus est accipere virtutem et divinitatem
Et sapientiam
Et fortitudinem
Et honorem et gloriam et benedictionem

Et omnem creaturam
Quae in caelo est et
Super terram et
Sub terram et quae
Sunt in mari et quae
In ea omnes audivi
Dicentes sedenti
In throno et agno
Benedictio et honor
Et gloria et potestas
In saecula saeculorum

Et quattuor animalia dicebant amen et seniores
Ceciderunt et adoraverunt

Et vidi quod aperuisset
agnus unum de
Septem signaculis
Et audivi unum de
Quattuor animalibus
Dicentem tamquam
Vocem tonitrui veni

Et vidi et ecce
Equus albus et qui
Sedebat super
Illum habebat
Arcum et data
Est ei corona et
Exivit vincens ut vinceret

Et cum aperuisset sigillum Secundum audivi
Secundum animal dicens veni

Et exivit alius equus
Rufus et qui sedebat
Super illum
Datum est ei ut
Sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant
Et datus est illi
Gladius magnus

Comments (0)